[101] EPISTOLA I.

Clarissimo Viro ac Domino

CAROLO LANGIO,

Canonico Leodiensi, amico suo.

SUFFRIDUS PETRUS,

U.I.L.

Anno LXII. LANGI Clarissime IOACHIMUS HOPPERUS certior factus me in omnia Ciceronis opera moliri Castigationes, hortatus est, ut meas vigilias cum tuis conjungerem, quod in hoc stadio decurrendo te priorem esse, & magis instructum diceret, iis omnibus quae ad praesens negotium rite absolvendum necessaria forent, quod quidem quo minus ego tum potuerim, in causa fuit, quod IOANNES OPORINUS jam anno antea absolutos labores suos in manu sua haberet, qui me sex integris deinde annis remoratus fuit. Nunc autem cum Clarissimus Vir, idemque mei tuique amantissimus GUL. CANTERUS ante dies aliquot mihi obiter indicasset, te nuper admodum, cum hic adesses, de Castigationibus tuis Ciceronianis fecisse verba ac declarasse te justis de causis cura cum alio quovis eas cupere communicare, modo is talis esset ut ad publicam rei literariae utilitatem promovendam & amicitiae privatae fidem conservandam non ineptus videretur, respondi, & me quoque eodem animo esse, & proinde prima quaque occasione de hac ipsa communicatione ad te scripturum. Ut igitur jam hujus rei nomine te interpellarem oportuna haec profectio Cl. V. Dn. VICTORIS GISLINI fecit, qui mearum literarum sarcinam non detrectavit. Quod autem ad Castigationes mei attinet postquam LAMBINUS meam editionem sua praevenisset, OPORINUS mihi flagitanti vigilias meas remisit, quas ego ad incudem revocavi & corrasis undecunque manu descriptis exemplaribus, de integro locupletavi: & cum notae sint in universum opus comparatas, majorem quoque notarum partem rationibus adjectis praelo jam praeparavi. Nam cum post biennium relicto Cardinali Granvellano Lovanium reversus essem otium fuit profundissimum. Specimen industriae meae extat in Castigationibus ad Officia separatim excusis ab OPORINO Anno MDLXVIII quae si non vidisti receptis abs te literis transmittam. Ex his igitur de utilitate publica ipse judicium facies. De amicitiae legibus a me conservandis ne quid addubites, equidem fidejussores dabo communes amicos tres, STEPH. PIGHIUM, GUL. CANTERUM, & praesentem mediatorem D. VICTOREM GISLINUM, si plues voles equidem non detrectabo. Tuam igitur optionem esse volo, utrumne tuas mecum, an ego vero meas tecum communicem. Plane enim judico alterutris dignum cumulum esse accessurum alterutrorum adjectione. Et ego cum nemine mortalium meas communicare malim, quam tecum, propter singularem tum eruditionem tum candorem tuum, quem in Castigationibus tuis editis representas. Mittam igitur omnia mea sine fuco, si voles, ad te ita uti sunt, & defungar hoc opere in totum libentissime, aut si tu defungi mavis, ego humeros meos subjiciam non invitus, & quidquid abs te accepero, cum tui nominis incremento syncere & candide in lucem proferam. Tu igitur utrum malis elige, & per D. GISLINUM certi aliquid rescribe per quem ego jam parcius scripsi, propterea quod is tibi de meis rebus coram omnia melius referre poterit, quam ego literis quamlibet prolixis. Bene Vale. Lovanii Idibus Septembr. Anno. MDLXX.